monumenta.ch > Hieronymus > Matthaeus, 29 > Samuelis I, 1 > Daniel, 9 > sectio 208 > bnf16714.84 > sectio 13 > bnf14764.47 > sectio 645 > medPlut.65.35.124 > 36 > Samuelis I, 4 > Numeri, 33 > Genesis, 14 > sectio 18 > Genesis, 38 > ad Thessalonicenses I, 1
>>> Hieronymus, ad Thessalonicenses I, 2

uwb69.41 v-25  uwb12.24 v  bsb110737.38  bnf107.353 r  Caput 1 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

bnf107.354 r
1 csg75.826 csg68.343 Paulus et Silvanus et Timotheus ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre et Domino Iesu Christo gratia vobis et pax
2 gratias agimus Deo semper pro omnibus vobis memoriam facientes in orationibus nostris sine uwb69.42 r intermissione
3 memores operis fidei vestrae et laboris et caritatis et sustinentiae spei Domini nostri Iesu Christi ante Deum et Patrem nostrum
4 scientes fratres dilecti a Deo electionem vestram
5 quia evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum sed et in virtute et in Spiritu Sancto et in plenitudine multa sicut scitis quales fuerimus vobis propter vos
6 et vos imitatores nostri facti estis et Domini excipientes verbum in tribulatione multa cum gaudio Spiritus Sancti
7 ita ut facti sitis forma omnibus credentibus in Macedonia et in Achaia
8 a vobis enim diffamatus est sermo Domini bnf107.355 r non solum in Macedonia et in Achaia sed in omni loco fides vestra quae est ad Deum profecta est ita ut non sit nobis necesse quicquam loqui
9 ipsi enim de nobis slu145.167 adnuntiant qualem introitum habuerimus ad vos et quomodo conversi estis ad Deum a simulacris servire Deo vivo et vero
10 et excsg68.344pectare Filium eius de caelis quem suscitavit ex mortuis Iesum qui eripuit nos ab ira ventura


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik